THERISTRUM

THERISTRUM
THERISTRUM
Graece Θέριςρον, memoratur Caelio, l. 13. Antiqq. Lection. c. 6. ex Hieron. Nam et Hieronymus de puella Christo destinata; Numquam exeat (inquit) foras, ne inveniant eam, qui civitatem circumeunt, ne percutiant et vulnerent, auferantque pudicitiae Theristrum et nudam in Sanguine derelinquant. Ubi constat appellari Theristrum, id genus vestis, quod super nudo corpore gestatur: et vulgo subuculam dicimus, Itali Camiscia: quae linea est: Dicitur autem pudicitiae vestis, quia ea pudoris est proprium velamentum; Nam pudica mulier neque se marito visendam praebet illô prorsus exutam: at eô solô contectas cuivis meretrices conspiciendas se offerunt. Quapropter ille non inepte, mulieres fatuas ait una cum subucula simul pudorem exuere. Pergit autem Rhodiginus: Ut vero Hieronymi verbum intelligas, multis incognitum, dicitur aestiva vestis Theristrum. Eidem alibi pallium dicitur; genus etiam nunc Arabici vestimenti, quô mulieres provinciae illius velantur: Et inferius addit, l. 16. c. 10, Postremo aestivam vestem Theristron dicimus, et Theristrion; sicut hiemalem, Chimastrum: Homerus Alexamenon appellavit. Coccô tingi solita Theristra Scribunt Eruditi, tenuissima adeo ut diaphana forent plane. Meminit c. 3. Esaias, v. 22. Auferet Dominus discriminalia, periscelidas, murenulas et olfactoriola, metatoria, vittas et theristria. Sic ergo Theristrum vestis erat linea, tenuissima, prae raritate transparens, tincta coccô, quam pudicae mulieres aliis vestibus superinduebant; at meretrices super nudo gestabant, quo eo facilius ad libidinem praerereuntes allicerent; figurae, quâ nunc Cingarae dictae, pallii nomine, usurpant. Unde, ut mererricem se socero suo mentiretur Thamar, Deponens vestes viduitatis suae, operuit se velo (Theristro) et obtexit se, conseditque in bivio, Gen. c. 38. v. 14. In quae verba Lyranus, Assumpsit, inquit, Theristrum: vestis est linea, quâ mulieres utebantur aestate, et dicitur Graec. θέριςρον, vestimentum messoris aestivum. Sic Gesnerus Onomast. Theristrum, velamen, vel vestis tenuis, quâ utebantur mulieres Palaestinae. Constantinus et Portos in suo Lexicogr. pariter, Theristron possumus appellare, ait, palliola, quibus obvoluta erat Rebecca, et hodie quoque Arabiae et Mesopotamiae operiuntur feminae: ab eo quod θέρει, id est, aestate et caumate corpora protegant feminarum, ex Hieron. in Esai. Sed istiusmodi Theristra, sicut in calidissimis illis regionibus, ob subtilitatem, satis erant, ad corpora mulierum defendenda, ne nigrescerent ardore aestivi Solis, maxime superposita tunicis interioribus: ita sine aliis vestibus, immediate nudo corpori circum voluta transparens ostendebant corpus, uti dictum. Coeterum, apud antiquos, linteum istiusmodi subtile, quô mulierum nihil fere velabantur corpora, meretricium fuisse vestitum, Petronius Arbiter docet Satyr. c. 37. ubi nebulam lineam talem vestem vocat: quemadmodum ventum, Tibullus, l. 3. eleg. 2. v. 21. imo ventum textilem, iterum Petronius. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 69. Alii thamarem sumptô Theristrô, virginalem habitum ementitam fuisse contendentes, nuptialem fuisse amictum
θέριςρον; Hebraeasque mulieres peplum tale, a capite ad talos fere demissum, gestare consuevisse, quô virgines et faciem et corpus totum operuerint; uxoratae corpus quidem, non vero faciem: fornicariae autem, habitu Virginum ementitô, totum corpus involverint, aiunt. Unde quod Cantic, c. 1. v. 7. ait Sponsa: Ne forte vagari incipiam, iuxta textum primaevum habet, Cur ero quasi desuper amicta? id est velut meretrix huc illuc oberrans, quae est superamicta et contecta per totum, praeferens externâ specie virginem, ut eo facilius procos seducat. Sic ergo meretrices Poppaeae fuerint imitatae astum, quae numquam totam faciem Neroni ostendit, ut formae latentis desideriô acrius ureretur. Ezechielis, c. 16. v. 13. Interpretes LXX. Theristrum dixêre τρίχαπτον, de qua voce pulchre ibi Hieronymus, qui vertere maluit, Indui te subtilibus: valde enim hoc peplum, utpote ex lino, vel serico, tenue ac subtile fuisse, dictum. Idem, ad Laetam, pudicitiae vocat signum: et in Epist. de suspecto contubern. humeros texisse docet. Hinc Solerius, Theristrum pallium dicit fuisse femineum, praelongum et laxum, sic ut etiam caput involveret; quod probat, inter alia, et ex Gen. c. 24. v. 65. ubi Rebecca, ad ventantem sponsum audiens lsaacum, cito peplum suum arripuit, eôque vultum texit. Vide Tertullian. de vel. Virg. c. 11. etc. Quod vero de nuru Iudae Thamar dictum, negat Bochartus, more meretricis faciem theristrô obtexisse, sed ne agnosceretur, cum meretricum non sit proprium velari, sed revelari potius, ex Esai. c. 47. v. 3. Ezech. c. 16. v. 36. 37. et Nahumi c. 3. v. 4. Vide eum Hteroz. Parte prior. l. 2. c. 46. ubi quoque ad Cantici locum citatum egregia quaedam addit. Sed et virile Theristrum fuisse, docet Luitprandus, Episcopus Cremonensis, qui suam ad Nicephorum Phocam legationem describens, Imperatorem Graecorum, Theristratum fuisse, refert. Idem Histor. l. 3. c. 5. eum pene laceratum fuisse, per canes ab Hugone Rege missos, narrat, eo quod Graecorum more Theristrô opertus, velut monstrum canibus apparuisset: et in Legat. a Curopalate, se monitum esse, fas non esse quempiam, ubi Imperator esset, pileatum, sed Theristratum, incedere, ait. Verum aliud hoc plane a femineo fuit, maphorti simile forte, quod breve capitis operculum, non nisi ad humeros demittebatur. Unde et Terrullian. de Pallio, c. 14. Herculem in Theristro fuisse referens, huiusmodi maphortem signâsse videtur. Cum Theristro et Flammeo Nuptiali, Calyptram confundit Delrio ad Gen. c. 24. v. 65. sed haec proprie Reginarum tegmen erat; ut vidimus suô locô. Vide Anselm. Solerium, de Pileo, sectione
6.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • teristro — (Del gr. theristron.) ► sustantivo masculino HISTORIA Velo o manto delgado que las mujeres palestinas usaban en el verano. * * * teristro (del lat. «theristrum», del gr. «théristron») m. *Velo o *manto usado en verano por las mujeres de Palestina …   Enciclopedia Universal

  • guimpe — [ gɛ̃p ] n. f. • guimple XIIe; frq. °wimpil, all. Wimpel « banderole » 1 ♦ Morceau de toile qui couvre la tête, encadre le visage des religieuses. 2 ♦ Chemisette de femme sans manches, très montante, en tissu léger. Robe à guimpe, en guimpe.… …   Encyclopédie Universelle

  • FOEMINA — an a mollitie feminis vel femoris, ut Scalig. vult Ling. Lat. c. 79. an a fetu, quem sc. concipit, parit, educat; aut plenius a fetu minando, i. e. ducendo dicta, non minus, ac melior sexus, Deum auctorem habet, e costa formata viri: adeoqueve… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALLIOLUM — breve fuit et anguistum pallium, ut vox ipsa declarat. quô Romani cum latere volebant, item mulieres, languentes et delicati homines, caput obnubere solebant aliquando Pallii quoque nomine dictum. Iniciebatur id totum capiti, unde de Maecenate… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALLIUM — I. PALLIUM Veteribus in genere omne vestimenti genus significavit, quam apertum, tam clausum, ut etiam Toga Pallio rotundum dicatur Isidoro; Abusive pro Palliolo quoque sumi fuisse folitum supra vidimus: Proprie vero ac fimpliciter communique… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PEPLUM — et indutui fuit et amictui, ut Varro loquitur et Apuleius. Iul. Pollux l. 7. c. 3. Ἔςθημα δ᾿ ἐςτὶ διπλοῦν τὴν χρείαν, ὡς ενδύναι τε καὶ ἐπιβάλλεςθαι: cuius locô vocem ἀ μφιβάλλεςθαι usurpat Lycophron in Alex. Inde veteres Graeci etiam caelum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ՏԵՌ — (ի, ից.) NBH 2 0865 Chronological Sequence: Early classical, 8c գ. θέριστρον, θερίστριον theristrum, vestis aestiva. (լծ. ջեռ. յն. թէռի՛սդռօն. ջեռոյցք). թ. ջար. թարշաֆ. Ամառնային վերարկու կանանց. քօղ նրբաթել որպէս շղարշատեռն. ծածկոյթ գլխոյ եւ… …   հայերեն բառարան (Armenian dictionary)

  • squenie — Squenie, ou Roquet, Theristrum, B. voyez Roquet, Chitoniscus, vel Chitonium. Ronsard escrit Souquenie …   Thresor de la langue françoyse

  • teristro — (Del lat. theristrum, y este del gr. θέριστρον). m. Velo o manto delgado que usaban las mujeres de Palestina para el verano …   Diccionario de la lengua española

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”